precedente successiva

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP
parte II: priores et eorum gesta, ff. 69r-90v (1435-1587)

■  Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370  

 

 

 

|72r|

xixs prior suffectus est venerabilis pater frater Baptista Antonii Florentinus, iniitque regimen huius conventus Mcccclxxvij, maio mense, quod probe admodum administravit ad annum Domini Mcccclxxviiij. Erat vir is corpore procerus, cultu et aspectu angelicus, sermone et consudetudine tractabilie, charitate diffusus, tribulantium et maerentium consolator. Erga iuniorees fratres, ut in bono perseverarent, verbis et obsequiis valde sollicitus, plurimosque sua naturalis et innata lenignitas ad religionem attraxit, attinxtos retinuit.

Tempore eius ortus instauratus; in cuius capite, columne - glarea, sabulo et cemento compactę - in substentamentum pergulati erectę. Sacrarium auctum mirifice in planetis, quas pretio quingentorum aureorum plures coemit. Et nonnulla alia utiliter gesta sunt.

xxmus prior regiminis subiit onus frater Nicolaus Baptistae Pisanus anno Domini Mcccclxxviiij, prefuitque acceptissimus fratribus et saecularibus ad annum Domini Mcccclxxxi. Hic vir (ut nonnulla monumenta sua demonstrant) pręter vitę et morum integritatem, litteris quoque ornatissimus fuit. Semper aut legendis artibus aut sacrę doctrinę interpretationi aut praedicationibus aut audiendis confessionibus vel consiliis insistebat. Qua ex re magnum iam sibi et conventui nomen comparaverat. Sed dum prior existeret nimis angustiatus est: tum ex apostolico interdicto, cui civitas subiacebat, quod cum a cathedrali ecclesia minime servaretur, in hac quoque ecclesia minime servatum est, non parva cum formidine qua de eius efficatia idem prior habebat, tum quoque ex peste qua urbs oppido laborabat.

Eius tempore, ex munificentia nobilissimi civis florentini Andreę Cresci, oratorium pulcherrimum Sanctę Marię Magdalenę conventui huic fuit tanquam membrum adiunctum. Et aurifri sui pro maiori altare pulchrum admodum valoris octuaginta ducatorum sacrario additum est.

xximus prior suffectus est frater Vincentius de Castronovo, diocesis derthonensis, tunc sacrę theologiae bacalarius, postmodum in ea magister. Qui utriusque Lombardię bis fuit vicarius generalis, pluriesque prior in pluribus conventibus dignioribus, presertimque in conventu Sanctę Marię Gratiarum de Milano. Cuius intuitu Ludovicus Sfortia dux ex sphortiaca gente novissimus extitit, conventum ipsum magnificentissimis sumptibus a fundamentis pene erexit, erectum tam in ecclesiastica quam conventuali suppellectili auguste nimis ornavit; tanta viri huius vitę integritate et scientia tenebatur. Novissime autem, post magistrum Ioachinum Turrianum Venetum, totius nostri ordinis magisterio functus est.

Iniit autem huius conventus regimen anno Domini Mcccclxxxi, prefuitque fratribus et urbi arreptus admodum ad annum Domini Mcccclxxxiij. Cuius tempore camera ignis supra rasuram et pontile oblongum supra latrinas communes, sumptibus conventus constructa sunt.


derthonensis = Tortona (pr. Alessandria), dioc. suffrag. di Milano.


xxiidus prior extitit, totius puritatis et innocentię promptuarium, frater Franciscus ser Cambii Salviatus Florentinus. Regimen assumpsit hac prima vice Mcccclxxxiij, prefuitque ad annum Domini Mcccclxxxvj. Vir pro subeunda obedientia nullis parcens laboribus. In incessu, statu, habitu valde modestus. Tempore huius, patres utriusque Lombardię secunda iam vice capitularem congregationem habuerunt, in qua excellentissimorum virorum habitę ad populum conciones, et multa alia probe satis gesta.

|72v|

xxiIitius prior successit frater Nicolaus de Tabia, magnae religionis vir; qui quattuordecim(?) ante per annos commoratus in hoc conventu, omnia fere religionis officia sine querela administravit. Is ergo regimen sumpsit Mcccclxxxvjto, mense iulio, prefuitque ad Mcccclxxxviij; quo anno, mense septemb(ri), assumptus fuit in priorem saonensis conventus. Cuius tempore lavatorium, horreum et domus ortulanorum fuerunt aedificata, et nonnulla alia probe admodum gesta.

xxiIIitus prior illi suffectus est, altera iam vice, vir bonus et timoratus frater Franciscus Salviatus prefatus, assumptus ex oratorio Sanctę Marię de Saxo, ubi erat vicarius, atque per rev.dum patrem fratrem Ludovicum Calabrum vicarium generalem confirmatus die xxija septemb(ris) Mcccclxxxviij, prefuitque ad mensem aprilis Mcccclxxxviiij. Recepitque tunc ad habitum aliquot nobiles adulescentulos.

xxVtus surrogatus est frater Dominicus de Finario, vir suae professionis diligentissimus observator ac valde sibimet in vigiliis victu et vestitu austerus. Qui qualibet vjta feria Adventus et xl ieiunabat in pane et aqua. Sollicitus ad communia. Iniit regimen Mcccclxxxviiij, mense iulio; prefuit autem admodum laudabiliter ad annum Domini Mcccclxxxxjm.

Ritratto del Savonarola (1498 ca.) di Bartolomeo di Paolo della Porta OP. Iscrizione: "Hieronymi Ferrariensis a Deo | missi prophete effigies".xxVItus prior habitus est frater Hieronymus Nicolai Savonarola Ferrariensis, votis omnium fratrum electus, confirmatusque Mcccclxxxxjmo; mansitque in continuo prioratu ad decimam octavam diem maii Mccccxcvjm. Confirmatus assidue a fratribus, quod illis per apostolicum breve licebat. Hic ab anno Domini 1482 usque ad annum Domini 1486 continuo videlicet quadriennio lectoris officio functus est. Quo in officio tanta in opinione doctrinę et sanctitatis apud fratres et saeculares excrevit ut de eo, apud se iugiter retinendo, ardor ingens tam fratribus quam saecularibus irrepserit. Et re vera, doctrina scientiaque tum liberalium artium tum sacrę theologiae summa quidem praeditus erat. Sed in aperiendis mysticis sacrae scripturae sensibus, unicus per laec saecula habitus est. Fuerat enim per multos annos summo illi studio interpretes omnes divinorum eloquiorum revolvere, et sacra illorum archana - quae his temporibus neglectui habebantur - perquirere; adeoque in ea facultate exercitatus evaserat ut in suis praedicationibus domesticisque ad fratres exhortationibus, vel etiam lectionibus, omnes in stuporem converteret, cum ex doctrinę novitate tum quod ignitum eloquium Domini vehementer. Quae profecto doctrina, singularis censenda est, cum modernorum distinctionibus allegationibusque reciectis, priscam illam sanctorum simplicem nuditatem, physicis rationibus et exemplis rhethorico potius quam logico more, velut pulcherrima quadam varietate circumornaret.

Huic tam singulari doctrinę plurimum ad efficaciam accedebat circumspecta vitae consuetudo. In qua si humilitatis fundamentum virtutum omnium queras, nullus eo abiectio in exteriori homine apparebat, adeo ut semel ad latrinarum purgationem dum vicarius generalis et in urbe reputatissimus esset sese humiliaverit. |73r| Si charitatem inquiras, omnes fratres complectebatur ac si ex eius utero geniti forent. Longanimis, in adversitatibus hialaris, ut nullus sit qui vultum eius in diversa mutatum viderit sed iugiter velut subridentis speciem exprimebat. Quis a multis retro temporibus tam sedulis orationibus primo ipse invigilavit, et suos fratres invigilare curavit. Nihil umquam visus est attentare ni praeces in singulis etiam non magni momenti premiserit. Missas quas private celebrabat, per trium horarum spatium saepenumero protrahebat. Denique nulla suspitionis malę, ne dicam pravi operis, tam in saeculo quam in religione, sinistra umquam opinione nutavit. Virgo autem castissimus ab adversariis quoque creditus est. Et cum a compluribus fratribus eius vivendi consueduto, plurimo tempore vigilantius observata, adeo integra et syncera semper illuxerit ut ne venialiter quidem peccare inveniretur.

Quis audeat huius conventus fratres amentores et rudiores existimare, si hunc virum doctisssimum atque moribus ornatissimum extulerunt, foverunt et oppido venerati sunt? Ab eo conventus his pleniorem regularis disciplinę in victu, vestitu et proprietatum etiam communium abdicatione, observantiam nactus est. In eo per eius manus et divinas hortationes, centum viginti vel plus habitum sanctę religionis sumpserunt.

Ab eo civitas florentina in adventu regis Caroli octavi gallorum regis, quam depopulandam decreverat, miserante Deo servata est. Ab eo regiminis normam et legum plurimarum fruges monitiones assequuta est. Ab eo murmeri homines velut pecora et animalia bruta, christianitatis et nostrę fidei sacramentorum ignari, professionis suae cognitionem adepti sunt, ita ut nova quaedam lux sedentibus in mortis umbra oriri visus sit. Quae urbs flagitiosior in omni facinorum genere, eorum presertim que neque nominare phas est, urbe Florentia habebatur? Et unde - obsecro - usque nunc videmus tot nobilissimos cives, mulieres et pueros ecclesiarum limina frequentare, confiteri peccata crebrius, et sacrosancto Christi communicare corpori? - quod per retroacta tempora vix semel in anno egisse proditum est. Nonne omnes ii, eius salutiferis monitionibus restituti et instituti sunt?

Sed et mater ecclesia eius doctrinę monimentis, tum in eo libro quem Crucis seu fidei triumphum cognominavit - opus certe doctissimum - tum in libro De christiana simplicitate et prophetica veritate, nonnihil accipit firmitatis. Mundi quoque prudentes philosophi plurima illius monimenta quae admirentur habent. Sed  sacra scriptura in primis hominem complectatur, cuius beneficio lethea quadam ex oblivione et velut ab interitu erepta est.

Et quis, quaeso, virum hunc morsibus vipereis conetur discerpere? qui (quamquam ut aiunt) latentiori elationis aura in eum exitum venerit qui in priore huius chronicę parte digestus est, primo illud animadvertant quem temere et difficulter de interioribus iudicetur, tum prefatas utilitates illius simul et dispendia coram oculis statuentes, ubi quid praeponderant intellexerint. Ab eo utique sese denominationem sumpturos recolant. Et si ab ipsis apibus quippiam liceat mutuare, flores in mella carpentes, fenum in iumentorum vel ignis(?) pabulum dimittamus.

|73v

XXVIImus prior tertia vice, ut fidelis cultor Trinitatis, eligitur frater Franciscus Bernardi Salviatus, confirmatusque a reverendo vicario generali fratre Hieronymo de Ferraria, onus regiminis subiit xviija die mensis maii Mcccclxxxxvjto ac magno cum religionis exemplo prefuit ad mensem aprilem Mcccclxxxxviij. Tempore eius magnas rerum varietates conventus hic et congregatio nostra passa est. Nam cum duobus annis in prioratu mansisset, priore quidem anno tam in spiritualibus quam temporalibus satis florentes res nostrę fuerunt. Sed insequente altero anno, conversus est in luctum chorus noster. Sed quia plurima eorum que tunc temporis contigerunt in priore chronicę huius parte comprehensa sunt, superfluum esset hic ea iterum inculcar.

Eius tempore receptus fuit locus Iliceti in agro Gangalandii, constructus a fratribus ?? conventus Sancti Dominici de Fesulis in membrum huius conventus, conditionibus et pactis quae stipulatione solemni in acta huius conventus relata sunt. Cuius loci, inspecto salubri aere, et nemoris ambitu et aedificiis auctus est; hoc ipsum procurante fratre Gregorio de Milano, converso, viro de vitę integritate et eximia erga aegrotantes fratres sollicita charitate, numquam digne satis laudato.


Lecceto, nel comune Lastra a Signa, in provincia di Firenze.


XXVIIImus prior extitit frater Mattheus Marci Florentinus, qui in fine mensis maii anno domini Mcccclxxxxviij a reverendo vicario generali fratre Iacobo Syculo confirmatus, hac prima vice mansit in prioratu usque ad mensem maium anni domini MDjmo. In cuius prioratus initio conventus hic subiit congretationem Thuscię in regularem observantiam reformatam, plurimaque passus est quae supra in prima parte latius explicantur. Cuius tempore infirmaria nova, que prope ortum conventum inter Puerorum Societatem et veterem infirmariam, alias aedificari incepta sed oborto puerorum tumulto imperfecta dimissa, suo tempore aedificari cepta est.

XXVIIIImus prior velut evengelicus vit quarta iam vice habitus est frater Franciscus Salviatus, cuius electio et confirmatio facta fuit mense maio MDI, mansitque in regimine hius conventus ad mensem aprilem MDIIdum. Quo tempore electus fuit in vicarium generalem Thuscię reformatę, et per reverendissimum ordinis magistrum fratrem Vincentium Bandellum in eo officio confirmatus.

XXXmus prior illi suffectus est ut gemma preditus charitate, secunda iam vice, frater Mattheus Marci predictus, qui de prioratu pistoriensi assumptus regimem huius conventus iniit circiter kalendas iunii MDIIdo atque in regimine summo religionis exemplo praefuit ad annum Domini MDIIII. Cuius tempore comp(osi)tum tandem est inter fratres nostros et pueros Societatis Purificationis Sanctę Marię ut aedificata illis simili per omnia habitatione e regione eorum Societatis in portione viridarii medicorum, ipsi nobis liberam priorem habitationem relinquerent. De qua re, cum plures publice stipulationes in cartas conventus relatę sint et supra habita sit mentio, tot hic dixisse sufficiat.

→XXXImus ...

precedente successiva