precedente successiva

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP
parte III: filii conventus: vestizione e professione, ff. 91r-144v (1435-1612)

■  Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370  

 

 

 

|95r|

191. Frater Cosmas Philippi Tornabonus, civis florentinus;

192. Frater Petrus [Petrus iter.] Bartholomei Tazius Florentinus:

hi ambo simul professi sunt publice in manibus prefati, iiija aprilis, post completorium, 1490, eisdem nominibus antea vocati.

Add. in marg. super.: Frater Cosmas Philippi Tornabonus anno Domini 1525, de mense februarii, mandato summi pontificia Clementis 7, accepit custodiam hospitalis Sancti Spiritus Rome. Dominus custodiat introitum suum et exitum suum. Et de mense <   .   .  > 1527 obiit peste Romę.

193. Frater Robertus Antonii Ubaldinus de Gagliano de Florentia, solemniter et publice, de nostrarum constitutionum more, in manibus prelibati prioris professus fuit xviiija maii 1490 circa primam noctis horam, eiusdem antea nominis.

194. Frater Bernardus Thomę Sartinus de Florentia, in manibus eiusdem publice professus est xjma iunii 1490, post completorium.

195. Frater Benedictus Francisci merciarii de Florentia, professus est in manibus eiusdem xviiij decembris 1489.

196. Frater Vincentius, antea Bernardus, Laurentii Bartholus de Florentia, professus est in manibus eiusdem xviiij augusti 1490, post nonam.

197. Frater Franciscus Pauli de Federighis, civis florentinus;

198. Frater Clemens Francisci Astoris Florentinus, conversus:

hi duo simul in manibus prefati prioris solemniter de more professi sunt die iija octobris 1490.

199. Frater Dominicus Guidaccii de Ovibus, alias de Pecoribus, Florentinus, professus est in eius manibus solemniter xij novembris 1490.

Tempore prioratus fratris Hieronymi Ferrariensis, viri singularissimi, infrascripti tum ad habitum tum ad solemnem de more professionem admissi, videlicet:

200. Frater Bernardus Bartholomei de Sancta Maria in Pruneta, antea Laurentius, in eius manibus professus est 24 augusti 1491.

201. Frater Philippus Francisci de Reginopoli Casentinas, conversus, in eius manibus professus est solemniter vija novembris 1491, circa primam horam.

202. Frater Thomas Antonii Ubaldinus de Florentia;

203. Frater Honophrius Petri Dazius Florentinus;

204. Frater Alexander domini Iohannis de Giannoctis de Pistorio:

 hi tres iuvenes simul publice et de more solemniter in manibus prelibati prioris fratris Hieronymi professi sunt die prima februarii 1491. Quorum illi duo primi, frater Thomas et frater Honophrius, simul habitum susceperunt a venerabili fratre Dominico di Finario supra memorato die xxxa decembris 1490; tertius vero habitum ab eodem suscepit xxviij ianuarii 1490 more florentino. Sed instante legitimo tempore professionis, prior conventu aberat predicans Lucę; cuius reditum expectantes, memorata die professi sunt circa primam noctis horam. Interim tamen, quilibet [singuli scr. et corr.] eorum tempore probationis annuo expleto, professus tacitus habitus est.

205. Frater Thomas Bernardi Caiani solemniter in eiusdem manibus professus est viija martii 1491, antea Petrus.

206. Frater Benedictus Albertacci del Bene de Florentia, antea dominus Verius, decretorum doctor, professus tacitus xij maii 1491, in saeculo presbiter; et anno sequenti, scilicet 1492, fecit solemnem professionem.


et anno sequenti ... solemnem professionem riscritto nel marg. destro dopo un primitivo testo barrato.


207. Frater Sebastianus Donati de Florentia, eiusdem antea nominis, professus tacitus xvij maii 1492.

208. Frater Iacobus Dominici de Florentia, conversus, tacitus professus est et ipse xvij maii 1492.

209. Frater Antonius Francisci Scappella de Rimagio, antea Bernardus, professus tacitus ipsa die qua publice professus est; licet enim habitum receperit xvja ianuarii 1491, fuit tamen ad hanc diem primam iuniii 1492 prolongata professio eo quod infirmus tunc reppertus sit. De cuius infirmitatis qualitate certificati, fratres eum receperunt.

Hi quattuor suprascripti qui receperant habitum a venerabili suppriore fratre Iordano, absoluto priore, simul professi sunt die prima iunii 1492 in manibus venerabilis prioris fratris Hieronymi de Ferraria.


Testo corretto sul primitivo barrato: Hi quattuor suprascripti qui receperant habitum a venerabili priore fratre Hieronymo ut in ipsius quoque manibus profiterentur, expectarunt ad reditum eius a capitulo. In cuius reditu, habito consensu vocum legitimo, publice et solemniter de nostrarum constitutionum more in eius manibus simul professi sunt die prima iunii 1492.


210. Frater Christophorus Pancii Casentinas, conversus, eiusdem antea nominis, in manibus fratris Hieronymi prefati prioris, publice et solemni consuetudine professus est xviija septembris 1492, hora vesperorum.

|95v|

211. Frater Honophrius Iohannis de Castello ad Ulmum, eiusdem in saeculo nominis, conversus; in manibus suprascripti fratris Hieronymi prioris, vocum consensu habito, solemniter de more professus est xxija novembris 1492.

212. Frater Hieronymus Laurentii Bartholus, civis florentinus, eiusdem prius nominis; in manibus prefati fratris Hieronymi prioris, elapso integro probationis anno, solemniter et publice professus est xiiijma decembris 1492. [Giunta nel marg. sin.:] professio tacita die 11 decembris 1492.

213. Frater Carolus Mariotti Davanzatus, civis florentinus, receptus ad habitum die 9 martii 1491, ante prandium.

214. Frater Angelus Lucę de Panzano de Florentia, antea Raphael, clericus florentinus, receptus die 23 martii 1491.

215. Frater Iohannes Dominicus Antonii de Florentia, in saeculo sacerdos parrochialis, prior Sancti Eusebii de Certaldo, accepit habitum die 8 aprilis 1492.

Hi tres simul, expectantes reditum venerabilis patris fratris Hieronymi prioris prefati, Bononię prędicantis per illud xl tempus, in eius redeuntis manibus solemniter de more professi sunt xvma aprilis 1493, circa primam noctis horam.

216. Frater Nicolaus Alphonsi Pictus de Florentia (iste frater Nicolaus transivit ad camaldulenses ??);

217. Frater Hieronymus Blasii Vespuccius de Florentia (hi duo acceperunt habitum die 29 aprilis 1492);

218. Frater Robertus Bernardi Salviatus, civis florentinus (accepit habitum die 30 aprilis 1492):

hi tres simul professi sunt in manibus prefati prioris publice et solemniter 2a die maij inter nonam et vesperas 1493.

Ritratto del Savonarola (1498 ca.) di Bartolomeo di Paolo della Porta OP. Iscrizione: "Hieronymi Ferrariensis a Deo | missi prophete effigies".219. Venerabilis in Christo pater frater Hieronymus Nicolai Savonarola, prior huius conventus Bene. M. [= benemeritus?], die xxiiijta mensis iunii 1493, cum prius filius esset nativus et professus conventus bononiensis, et per magistrum ordinis reverendissimum ad hunc conventum tralatus [sic] et concessus in filium nativum, si tamen a maiore vocalium huius conventus parte reciperetur. Quem frater Baptista Antonii, conventus supprior, fratribus vocem habentibus in capitulo proponens, summo omnium consensu et miro gaudio exceptus est in conventus huius nativum filium et omnium comunem patrem. Qua de re patres et fratres maximas grates Altissimo reddiderunt, qui sibi tantum patrem, vita et doctrina excellentissimum, sociare et copulare dignatus fuerit. Deo gratias.


Girolamo di Niccolò di Michele Savonarola da Ferrara. n. 1452, OP Bologna 1475, in FI dal 1482,  23.V.1498. Fatto figlio nativo del convento fiorentino San Marco il 27.VI.1493, AGOP IV.10, f. 79r (27.VI.1493): «fr. Hyeronimus de Ferraria et fr. Dominicus de Piscia transferuntur de conv. bononiensi et prov. Sancti Dominici ad provinciam Romanam et conv. Sancti Marci de Florentia et inibi incorporantur pro nativis filiis».


220. Eo ipso die xxiiijta mensis iunii, et frater Dominicus Bonvicinus Pisciensis in filium nativum huius conventus receptus fuit summo vocum consensu, ita tamen ut eiusmodi receptioni reverendissimus ordinis magister robur et auctoritatem prestaret. Qui reverendissimus magister, ad paucos post dies, rescripsit quod receptionem illius ratam babebat.

221. Frater Clemens Abraam Hispanus, olim Isaac Rabi, synagogae litteris hebreis et in sacra scriptura valde peritus, post a Christo illuminatus et sacro fohnte renatus.

222. Frater Iohannes Baptista Romuli Andreę Florentinus, ante Alamannus (nel marg. sin.: hic ad vallumbrosanos accessit, dimisso nostro habitu ???).

223. Frater Iulianus Mazei de Florentia (defunctus est apud Castrum Francum).

nel marg. sin.: Hi tres acceperunt habitum die 23 iunii 1492.

224. Frater Iohannes ser Bartholomei de Piscia (ad ??tuales ivit).

225. Frater Bartholomeus Orlandi de Faventia (?? mortuus est in Sancta Maria Novella)

nel marg. sin.: Accepit habitum die 24 iunii.

le due giunte in nn. 224-225, qui messe tra parentesi tonde, hanno riferimento alquanto incerto.

Hi quinque simul omnes publice et solemniter de more professi sunt in manibus fratris Hieronymi, prioris supradicti, xxvija iunii 1493, post exactas nonas.

226. Frater Petrus Paulus Faelicis Bechutus, civis florentinus et ll [= legum?] doctor, in manibus eiusdem professus est 5 iulii 1493.

nel marg. sin.: Accepit habitum die 3 iulii.

227. Frater Matthyas Lotti de Salviatis Florentinus, eiusdem nominis;

228. Frater Franciscus Hieronymi, eiusdem antea nominis, de Prato:

hi duo simul solemniter in illius antedicti manibus professi sunt xiij iulii 1493, fratribus capitulariter in sacristia propter estivum tempus congregatis, post exactas nonas.

nel marg. sin.: Hi duo acceperunt habitum die 8 iulii 1492.

nel marg. sin.:  Hic [= fr. Franciscus] effectus filius conventus pratensis, abiit illhuc.

In calce alla carta, altra mano - di poco più tardiva - scrive: Heu! Frater Nicolaus Alphonsi de Pittis abiit ad camaldulenses eremitas, deinde ad caenobitas, post ad se ipsum in habitu tamen(?) eodem. Qui miserabili morte ac flebili defuntus. Deus ipsius misereatur!

|96r|

precedente successiva